Tristia 3.10.9-24
at cum tristis hiems squalentia protulit ora,
terraque marmoreo est candida facta gelu,
~dum patet et Boreas et nix habitare sub Arcto,
tum patet has gentes axe tremente premi~
nix iacet, et iactam ne sol pluuiaeque resoluant,
indurat Boreas perpetuamque facit.
ergo ubi delicuit nondum prior, altera uenit,
et solet in multis bima manere locis.
tantaque commoti uis est Aquilonis, ut altas
aequet humo turres tectaque rapta ferat.
pellibus et sutis arcent mala frigora bracis,
oraque de toto corpore sola patent.
saepe sonant moti glacie pendente capilli,
et nitet inducto candida barba gelu;
nudaque consistunt, formam seruantia testae,
uina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
Tristia 5.7.9-18
turba Tomitanae quae sit regionis et inter
quos habitem mores, discere cura tibi est?
mixta sit haec quamuis inter Graecosque Getasque,
a male pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
per medias in equis itque reditque uias.
in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
telaque uipereo lurida felle gerat.
uox fera, trux uultus, uerissima Martis imago,
non coma, non ulla barba resecta manu.